monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'Versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p1, p2, XXVII. Hugo rex. Remense concilium. Gerbertus papa.'
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER PRIMUS., , XXVI. Lotharius rex. Carolus rex. Exstinctio Carolimagni dynastiae. <<<     >>> XXVIII. Otto imperator. Edelredus Anglorum rex. Eventus varii in Anglia, Normannia et Burgundia.

XXVII. Hugo rex. Remense concilium. Gerbertus papa.

1  Anno itaque Dominicae Incarnationis 993, Hugo dux in regem Remis unctus est. 2  Eodem quoque anno Robertus filius eius rex ordinatus est, et regimine regni XXXVIII annis functus est. 3  Ad tantum facinus Hugonem quaedam visio animavit. 4  Sanctus enim Gualaricus praefato duci in Lutetia urbe Parisiorum constituto apparuit, eique quis esset, vel quid vellet, in somnis evidenter intimavit, praecipiens videlicet ut super Arnulfum Flandritam cum exercitu expeditionem faceret, et corpus suum de monasterio Sithiensi, ubi corpus sancti Bertini requiescit, extraheret, et Legonao coenobio in Vinmacensi pago restitueret. 5  Praeterea promisit ei, si haec ita faceret, quod ipse et progenies eius usque ad septimam generationem in Francia regnaret. 6  Gratanter igitur Hugo iussioni paruit, et impetu fortitudinis suae Arnulfum, Deo volente, terruit; venerabiliumque virorum Gualarici et Richarii, quae per quemdam clericum nomine Erchembaldum, accepto ingenti pretio, sublata fuerant, corpora recepit, propriisque locis reverenter restituit. 7  Ipse dux Legonaum cum proceribus suis perrexit, glebamque sancti Gualarici in monasterio super Sominae flumen sito locavit; et eiectis saecularibus canonicis, regulares monachos subrogavit. 8  Non multo post, ut dictum est, regnum recepit, et progenies eius usque in hodiernum diem in regno perduravit. 9  Quatuor enim reges de stirpe iam regnaverunt ipsius, id est Rodbertus, Henricus, Philippus et Ludovicus. 10  Hugo rex in initio regni sui synodum Remis congregavit, et Sewinum Senonicae urbis archiepiscopum cum suffraganeis suis invitavit, atque dominum Arnulfum Remorum archiepiscopum degradari fecit. 11  Dicebat enim ex concubina natum, secundum canones, non debere esse episcopum. 12  Illi nimirum invidebat, quia de regali prosapia Caroli Magni erat, frater Lotharii regis, sed ex concubina natus; moribus tamen inclytus, quia bonus erat et modestus. 13  Venerabilis autem Sewinus plus Deum quam Hugonem metuit, ideoque in iniusta degradatiome Arnulfi non consensit; sed magis, in quantum potuit, ipsum regem redarguit. 14  Unde regius furor in illum efferbuit, et ad explendam temeritatem quam conceperat nimis exarsit. 15  Alii vero episcopi, licet inviti, regis tamen ob metum Arnulfum degradaverunt, et Gerbertum monachum philosophum, qui magister Rodberti regis fuerat, ordinaverunt. 16  Violento quippe regis iussu depositus est Arnulfus, et cum magno dedecore de ecclesia Beatae Dei genitricis Mariae Remensi expulsus, et Aurelianis in carcere tribus annis retrusus. 17  Haec itaque omnia Romano praesuli nuntiantur. 18  Qui super his valde indignatus, interdixit omnes episcopos qui Arnulfum deiecerant et Gerbertum in loco eius constituerant. 19  Leonem quoque abbatem a sede apostolica misit in Galliam vices suas explere, et iniustas ordinationes regulariter emendare. 20  Denique legatus papae Senonensem Sewinum primo adiit, eique, quem rigidum rectitudinis servatorem prae caeteris noverat, apostolici mandata insinuavit. 21  Iterum collecto Remis concilio ex iussione apostolica, Arnulfus archipraesul revocatus est de custodia, et cum magno honore receptus in sede propria. 22  Altercatio Gerberti pontificis et Leonis abbatis valde utilis habetur, et in gestis pontificum Remorum scripta diligenter servatur. 23  Gerbertus in divinis et saecularibus libris eruditissimus fuit, et in sua schola famosus, et sublimes discipulos habuit, Rodbertum scilicet regem et Leothericum Senonensem archiepiscopum, Remigium praesulem Autissiodorensium, Haimonem atque Huboldum, aliosque plurimos fulgentes in choro sophistarum. 24  Remigius pontifex luculentam expositionem super missam edidit, et artem vel editionem Donati grammatici utiliter exposuit. 25  Haimo quoque Sancti Pauli apostoli epistolas laudabiliter explanavit, et alia multa de Evangeliis, aliisque sacris Scripturis, spiritualiter tractavit. 26  Huboldus autem musicae artis peritus ad laudem Creatoris in ecclesia personuit, et de sancta Trinitate dulcem historiam cecinit, aliosque multos delectabiles cantus de Deo et sanctis eius composuit. 27  Hos, aliosque plures Gerbertus erudivit, quorum multiplex sequenti tempore scientia Ecclesiae Dei plurimum profuit. 28  Qui, postquam de throno Remensi, quem illicite usurpaverat, depositus est, cum rubore et indignatione Galliam relinquens, ad Ottonem imperatorem profectus est; et tam ab ipso quam a populo ad praesulatum Ravennae electus est. 29  Inde post aliquot annos ad sedem apostolicam translatus est, annoque Dominicae Incarnationis 999 Silvester papa sublimatus est. 30  Fertur de illo quod dum scholasticus esset, cum daemone locutus fuerit, et quid sibi futurum immineret inquisierit. 31  A quo protinus ambiguum monadicon audivit: Transit ab R Gerbertus ad R, post papa vigens R. Versipellis oraculum tunc quidem ad intelligendum satis fuit obscurum, quod tamen postmodum manifeste videmus impletum. 32  Gerbertus enim de Remensi cathedra transivit ad praesulatum Ravennae, ac postmodum papa factus est Romae.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER PRIMUS., , XXVI. Lotharius rex. Carolus rex. Exstinctio Carolimagni dynastiae. <<<     >>> XXVIII. Otto imperator. Edelredus Anglorum rex. Eventus varii in Anglia, Normannia et Burgundia.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'Versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p1, p2, XXVII. Hugo rex. Remense concilium. Gerbertus papa.'